CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 38. Item Iudaeis

latín

Inspice Liam typum sinagogae fuisse,
Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;
Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta,
Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae.
Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,
Vnde simulatis aliene, ne Christo credatis.
Deinde Thamar partum geminorum adite;
Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem,
Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor
In fratris saeuitie qui fuit mactatus a fratre.
Sic ergo percipite iuniores Christo probatos.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 37. IudaeisInstructiones — 39. Iterum ipsis →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 38. Item Iudaeis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-38-item-iudaeis--commodianus-715b4a
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 38. Item Iudaeis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-38-item-iudaeis--commodianus-715b4a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.