CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 36. Qui iudaeidiant fanatici

latín

Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus?
Vnde non effugies iudicium Christi defunctus.
Ipse caecus erras et ad caecos intras, inepte;
Idcirco caecus caecum in fossa reducit.
Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis.
Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,
At tu aliis uadis, unde nihil discere possis.
Exis pro foribus, inde et ad idola uadis.
Interroga primum, quod sit in lege praeceptum,
Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.
Ignoratur enim propter quod maxime sumus:
At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,
Nihil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.
Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt.
Funera sunt; nimium de illis tota deferre,
Aut, quia concludor, agerem congustus aratris.
Noluit Omnipotens illos intellegere Regem;
A scelere a tanto refugit ipse cruentos.
Tradidit se nobis ⟨noua⟩ superaddita lege,
Inde modo latrant nobiscum re⟨ge⟩ deserti.
Ceterum in illis si spem ⟨in⟩esse putatis,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 35. De crucistultitiaInstructiones — 37. Iudaeis →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 36. Qui iudaeidiant fanatici
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-36-qui-iudaeidiant-fanatici--commodianus-3be9f1
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 36. Qui iudaeidiant fanatici», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-36-qui-iudaeidiant-fanatici--commodianus-3be9f1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.