CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 31. Sibi placentibus

latín

Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,
Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?
Blasphema⟨s⟩, indocilis: de cuius praestantia uiuis,
In fragilitate tanta non respicis umquam.
Per gradu⟨m⟩ et lucra auidus fortunae praesumis,
Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos
Auro licet cenes cum turba choraulica semper
Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.
Et locus et tempus et persona tibi donatur,
Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.
Tempera te Christo et ceruicem illi depone:
Isti honor remanet et tota fiducia rerum.
Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,
Vltima fatorum non prouidens, quae te oportet.
Sine Christo nec uixisse te conpotis unquam.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 30. Iudicibus sibi placentibusInstructiones — 32. Gentilibus →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 31. Sibi placentibus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-31-sibi-placentibus--commodianus-1b0e25
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 31. Sibi placentibus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-31-sibi-placentibus--commodianus-1b0e25.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.