CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 2. Cultura daemonum

latín

Cum Deus omnipotens exornasset mundi naturam
Visitari uoluit terram ab angelis istam;
Legitima cuius spreuerunt illi dimissi;
Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.
Vt quoinquinati non possunt caelo redire,
Rebelles ex illo contra Deum uerba misere.
Altissimus inde sententiam misit in illis;
De semine quorum Gigantes nati feruntur.
Ab ipsis in terra artis probata fuere,
Et tingere lanas docuerunt et quaecumque geruntur,
Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.
Omnipotens autem, quod essent de semine prauo
Non censuit illos recipi defunctos e morte.
Vnde modo uagi subuertunt corpora multa;
Maxime quos hodie colitis et deos oratis.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 19. TitanesInstructiones — 20. Montesianis →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 2. Cultura daemonum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-2-cultura-daemonum--commodianus-4e61b9
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 2. Cultura daemonum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-2-cultura-daemonum--commodianus-4e61b9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.