(PL 19 0365A)
Haec inter malesuada fames, et prima malorum
Compulit a patriis vatem discedere terris,
Philistina petit rura, mox Gargara transit,
760Abimelecha suo quae tum sub iure tenebat.
Incedens claro Dominum cum lumine vidit,
Urgentem dictis, adeat ne regna Canopi,
Sed teneat solum, Dominus quod praestitit, arvum. (0365B)
Nam licet ignotos inter videare morari,
765Attamen immensum genitor mansurus in orbem
Semine multiplici gaudebis crescere gentes,
Testamenta mei sument quae maxima verbi.
Ilicet in Geraris socia cum coniuge degens,
Germanam potius paterne edisserit acta,
770Ne commota levi cupidine turba Filisti,
Coniugium votis correptis tolleret armis.
At rex, dum patula lustrat secreta fenestra,
Ludentem nivea cernit cum coniuge vatem,
Connubiumque videns, cunctos sub lege coercet,
775Ne sociam quisquam tentet raptare prophetae.
Iamque famem dudum patriis qui fugerat oris,
Horrea mollitae dum spargit credita terrae,
Centenos laeto carpsit de caespite fructus.
Nec minus interea placido ditescit in actu
780Multimodas inter pecudes, terramque feracem. (0365C)
Continuo infelix torquet dum pectora livor,
Irriguos turbat puteos, atque aggere complet,
Ut procul abscedens possessor linqueret agros.
Evitans igitur tumidae discrimina rixae,
785Discessit, mansitque diu convalle Gerarae,
Et cum sollicito puteus dimitteret actu,
Invenit gelidas scatebroso e fomite lymphas.
Exceptusque dolo pastorum deserit iras,
Inausosque locos Litis de nomine signat.
790Promovet inde gradum, rursusque egesta profundo
Terra cavo gelidos in luce protulit amnes.
Et quia mordaci fuerat certamine trusus,
Compellat meritis liventia pectora dictis.
Ac postquam tetricas fregit pax aurea lites,
795Nomen Abundantis studuit transcribere terrae. (0365D)
Dumque sagax mutat celeri nova gramina passu,
Devenit ad colles, quibus est Iuratio nomen. (0366A)
Illic perspicuo Dominum cum lumine cernit,
Tempore quo medio evolvunt sidera cursus,
800Admonitus tristes e pectore trudere motus,
Invincto tutante Deo per bella, per hostes.
Exitus gelidos post somnum colligit artus,
Et venerans structa Dominum mox supplicat ara.
Interea reges veniunt Abimelus, et Ozas,
805Ficolo comitante simul, ferrumque gerente,
Ut quia pacifico vellet se adiungere vati,
Necteret insertis concordia foedera dextris.
Excipitur placido, mensaque expletus eadem,
Optatam revehit posito discrimine pacem.