CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. XV.

latín

(PL 19 0358A)
Ille alacer concessa sibi licentia fatur;
450Quid mihi pro tanta praestant tua dona loquela?
Nam coniuncta quatit fessum longaeva senectus,
Nec datur emeritum post mortem linquere natum. (0358B)
Et quia nobilibus thalamis mihi germina non sunt,
Degener haeres erit, nobis quem serva creavit.
455Confirmat vatem Dominus, dum talia fatur;
Ne time confidens, servus tibi non erit haeres.
Nam si nosse valet numero carentia quisquam
Sidera, vel totas pelagi percurrere arenas,
Is poterit prolem solus numerare putando,
460Quae praestanda tibi est, totus qua tenditur orbis,
Nasceturque tuo de semine, qui tua cernat,
Filius, atque etiam natus sit Regis aeterni:
Namque ego sum Dominus coelorum conditor, et te
Auxilio tutum Chaldaea ex gente reduxi. (0358C)
465Credidit ista senex, nec quidquam defore verbis
Metitur Domini sincero acumine cordis,
Subnixusque rogat, placidis dum supplicat orsis,
Signa Dei quae mente gerat, quae corde sequatur,
Munere pro tanto, quo natum gignat inerti
470Corpore, iam gelidis decursa ob tempora membris.
Admonitus vitulam trimi iam temporis aptat,
Coniungens alacrem torva cum fronte iuvencum,
Vervecem, caprumque dehinc, hirtamque capellam,
Columbas pariles, simili cum turture iunctas.
475Corpora mox pecudum gemina in divortia findit,
Illaesas tota dimittens carne volucres,
Omnia disponit, sacrisque altaribus aptat,
Seque local propter sensu versatus, et aure.
Ecce autem prima sub tempora noctis opacae,
480Candida sanctifici terrentur pectora vatis,
Nigrantesque ruunt confusa luce tenebrae. (0358D)
His super attonitus Domini solatia sumit,
Dum nova venturae praenoscit semina gentis,
Per varios casus duro sub rege locandae
485Aegypti, cui nomen erat Pharaonis acerbi. (0359A)
Namque quater centum Domini subiecta per annos
Serviet, ad terras rursus revocanda feraces,
Ac vice mutata, quae quondam serva tremebat,
Sceptra reget, valida gentes virtute coercens.
490At tu, cum fuerit metati terminus aevi,
Sedibus in patriis functus mandabere busto.
Nam populus infensa tibi de sede revulsus,
Huc veniet, domibus veterum donandus avorum.
Nam qua Niliacis gaudet nunc incola terris,
495Et celer Euphrates Syrorum praenatat orbes,
Genaeos populos, Genezeosque tenebunt,
Chalmoneos, Chetosque iuncta cum gente Fereza,
Et Raffana, cui manus est Iebosaco haerens,
Dilectaque sibi pellentur sede Chananni.
500Quin et Amorraeus Gergesso extrusus amico,
Semianimis possessa dabit venientibus arva. (0359B)
Quae cum sancta Deus promisisset verba prophetae,
Sole sub occiduo clarum dat fulmine signo.
Nam velut undanti ferveret flamma camino,
505Caesarum pecudum visa est delambere carnes.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. XLVIII.In Genesin (Iuvencus) — Cap. XVII. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. XV.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xv--iuvencus-8a2697
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. XV.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-xv--iuvencus-8a2697.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.