(PL 19 0378C)
Regrediturque citus, regisque excurrit ad aulam,
Pastores properare ferens, ut turba charorum
Discretis degat foecundo in gramine terris.
Ipse etiam vati rector memphiticus instat,
1390Et iubet, uberibus fratres componeret arvis.
Longaevus post ista senex, poscente tyranno,
Eloquitur sensim, quantis sit praeditus annis,
Quae domus, et quae sit veniendi causa Canopum,
Eximiumque ducem multa cum laude decorat. (0378D)
1395Nec minus interea Iosephus munera mittit
Digna suis, magnumque duci dat ferre talentum,
Quo ditata fuit distractis frugibus aula. (0379A)
Atque ibi iam populis deerant mercantibus aera,
Certatim exhibitis gregibus memphitica turba
1400Emit inops fruges, pretium taxante Iosepho.
His quoque nudati, seque, et sua praedia tradunt,
Semine praecepto messes quod deinde virerent.
Sola sacerdotum non est possessio dempta,
Queis gratuita duci placuit non vendere farra.
1405Inditur hinc populo quintarum pensio frugum,
Quae manet fixo servatur formula iure.
Interea expleta perpendens tempora vitae,
Adiurat natum Iacob, ventura revolvens,
Ut sua maiorum componat membra sepulcris.
1410Annuit oranti, supposita dextera coxae,
Contingit lentae spondens cacumine virgae.