CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

In Genesin (Iuvencus) — Cap. IV.

latín

(PL 19 0350A) Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
135Esse virum sensit, nomen genitricis amatae
Exhibet uxori binos e germine foetus.
Continuo genitor diversis nuncupat orsis:
Is Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus
Innocuas multa servabat cura bidentes.
140Ast alius curvo terram vertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona Tonanti,
Dissimiles fructus, sensu suadente, dedere. (0350B)
Nam prior, uberibus fuerant quae prosata glebis,
Obtulit; ast alius miti se devovet agno,
145Exta gerens sincera manu, adipemque nivalem,
Confestimque placet Domino pia vota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira,
Quem Deus alloquio dignatus, talibus infit:
Dic mihi, si rectum vivas, et noxia cernas,
150Degere num possis contracto a crimine purus?
Desine mortali fratrem disperdere sensu,
Qui tibi seu domino subiectus colla praebebit.
Nec tamen his fractus fratrem deducere ad arva,
Atque ubi deprensum deserti in gramine vidit,
155Elidit geminis frendens pia guttura palmis. (0351A)
Quod factum Dominus coelo speculatus ab alto,
Disquirit, quonam terrarum degat Abelus.
Ille negat, positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: Nonne vox sanguinis eius
160Ad me missa sonat, celsumque ascendit ad axem?
Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto;
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inviso maledicta tibi commissa negabit
Semina, et absumptis fructum non proferet herbis.
165Torpidus ut multo collidens membra tremore,
Funere ceu iuncto semper suspiria ducas. (0351B)
Territus ille gemit, mortemque a numine poscit:
Quae tamen infenso non est concessa Tonante;
Nam malo promeritus signo fit notus inusto,
170Sternere ne ferro liceat cuicumque nocentem,
Ne maius septina parent discrimina funus.
Ilicet a facie Domini, ceu perditus, exit.
Aedibus obversis Naidae in cespite terrae,
Nec minus ex natis, genitrix quos fida creavit,
175Nomine primaevis sublimem condidit urbem.
Enochus Naida creat, ac deinde Malechum,
Quo Matusalamus sensim genitore sub auras
Exiit, et longae produxit tempora vitae.
Ast Amalech, dirum qui percutit ense Cainem,
180Perpetitur caeso multum graviora nocente.
Crimina nam meritum decies septina coercent.
Coniugibus hic facta gemens sese increpat ultro,
Quarum prima fuit Ada, atque altera Sella.
Aelum sed prima creat, qui pastor in arvis
185Gramineis laeta pecudes pascebat in herba. (0351C)
Iobalus quem deinde subit, qui musica plectra
Repperit, et vario concordes murmure chordas.
Tobellum mox Sella parit, cui fundere rivos
Aeris erat moris, ferrumque incude subactum
190Diversis formare modis, stridente camino:
Quem Noema sequens uno genitore creata. (0352A)
Haec inter vegetis Adam non languidus annis,
Sethum progenerat post mortem mitis Abelis,
Enochum is deinde creat, cui candida corda
195Largitus Dominus, hoc se poscente rogari
Annuit, et placidae suscepit munera mentis.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In Genesin (Iuvencus) — Cap. III.In Genesin (Iuvencus) — Cap. L. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
In Genesin (Iuvencus) — Cap. IV.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-iv--iuvencus-0e6133
Cita recomendada
Iuvencus, «In Genesin (Iuvencus) — Cap. IV.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-genesin-iuvencus-cap-iv--iuvencus-0e6133.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.