CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLuxorius

Luxorius · Medieval

In epitaphion supra scripti Olympii

latín

Venator iucunde nimis atque arte ferarum
Saepe placens, agilis, gratus, fortissimus, audax,
Qui puer ad iuvenes dum non advixeris annos,
Omnia maturo conplebas facta labore.
Qui licet ex propria populis bene laude placeres, 5
Praestabas aliis ut tecum vincere possent.
Tantaque mirandae fuerant tibi praemia formae
Ut te post fatum timeant laudentque sodales.
Heu nunc tam subito mortis livore peremtum
Iste capit tumulus quem non Carthaginis arces10
Amphitheatrali potuerunt ferre triumpho!
Sed nihil ad Manes hoc funere perdis acerbo.
Vivet fama tui post te longaeva decoris
Atque tuum nomen semper Carthago loquetur.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In ebriosum nihil comedentem sed solum bibentemIn eum, qui, cum senior dici nollet, multas sibi concubas faciebat →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
In epitaphion supra scripti Olympii
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-epitaphion-supra-scripti-olympii--luxorius-006156
Cita recomendada
Luxorius, «In epitaphion supra scripti Olympii», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-epitaphion-supra-scripti-olympii--luxorius-006156.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.