CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBeda

Beda · Medieval

Hymni XIII — HYMNUS VI. De Ascensione Domini.

latín

Hymnum canamus gloriae,
Hymni novi nunc personent,
Christus novo cum tramite
Ad Patris ascendit thronum.
Transit triumpho gloriae
(0624C)Poli potenter culmina,
Qui morte mortem assumpserat,
Derisus a mortalibus,
Nam diri lethi limina,
Caecas et umbras inferi
Lustrans sua potentia
Lethi ligarat principem,
Et quos suos in actibus
Fideque lectos noverat,
Omnes Averni faucibus
Salvavit a ferocibus.
Laetamque vitae januam
Pandit Redemptor omnibus,
Quos lex amara corporis
Vita pios privaverat.
(0624D)O mira rerum claritas!
Miranda Salvatoris est
Virtus gemella gratia,
Quae regna lethi destruit:
Nam plurimos ab inferi
Portis reduxit spiritu,
Multos et ipso corpore
De fauce mortis eruit.
Surgentis ut de mortuis
Christi sonarent gaudia,
Binos choros paschalia
Vita nova laetantium.
Binae cohortes aethera
Christum secutae ascenderent,
Sedesque coelo perpetes
(0625A)Inter tenerent angelos.
Hunc ergo cuncti consonis
Diem feramus laudibus,
Victor petit quo fulgidi
Jesus Olympi januas,
Quo nobis ipse apud Patrem,
Toros beatus praevius,
Ac mansiones plurimas
Paravit auctor aetheris.
Quo tota praecedentium
A saeculo fidelium
Caterva coeli regiam
Pandente Christo subiit.
Erant in admirabili
Regis triumpho altithroni
(0625B)Coetus simul coelestium,
Polum petentes agminum.
Apostoli tum mystico
In monte stantes chrismatis
Cum matre claram virgine
Jesu videbant gloriam.
Ac prosecuti lumine
Laeto, petentem sidera
Laetis per auras cordibus,
Duxere regem saeculi.
Quos alloquentes angeli,
Quid astra stantes cernitis?
Salvator hic est, inquiunt,
Jesus triumpho nobilis.
A vobis ad coelestia.
(0625C)Qui regna nunc assumptus est,
Venturus inde saeculi
In fine judex omnium.
Haec dixerant, et non mora
Juncti choris felicibus,
Cum rege regum lucidi
Portis Olympi approximant.
Emissa tunc vox angeli:
Portas, ait, nunc pandite,
Et introibit perpetis
Dux pacis et Rex gloriae.
Respondit haec ab intimis
Vox urbis almae moenibus:
Quis iste rex est gloriae,
(0625D)Intret poli qui januas?
Nos semper in coelestibus
Christum solemus cernere,
Et ejus una cum Patre
Pari beamur gloria.
At praeco magni judicis:
Dominus potens et fortis est,
Qui stravit atrum in praelio
Mundi triumphans principem.
Quapropter elevamini,
Portae perennes aetheris,
Introeat Rex gloriae
Virtutis atque gratiae.
Mirata adhuc coelestium
Requirit aula civium:
(0626A)Quis, inquit, est Rex gloriae,
Rex iste tam laudabilis?
Herilis at mox buccina
Respondit: Auctor omnium
Altissimus virtutum, et is
Rex ipse fulget gloriae.
Dictis quibus rex gloriae
Cum glorioso milite,
Ingressus est in aethere
Sublime regnum gloriae.
Qua mansiones singulis,
Quos de profundis inferi
Abduxerat, pro congruis
Donavit almus actibus.
Ac ipse cuncta transiens
(0626B)Coeli micantis culmina,
Ad dexteram sedit Patris
Consempiternus Filius.
Venturus inde in gloria,
Vivos simul cum mortuis
Dijudicare pro actibus,
Justo potens examine.
Quo nos precamur tempore,
Jesu Redemptor unice,
Inter tuos in aethere
Servos benignos aggrega.
Da nobis illuc sedula
Devotione tendere,
Qua te sedere cum Patre
In arce regni credimus.
(0626C)Nostris ibi tum cordibus,
Tuo repleti Spiritu,
Ostende Patrem, et sufficit
Haec nobis una visio.

Sigue explorando

Por su autor
Beda · 94 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni XIII — HYMNUS V. De Natali Innocentium.Hymni XIII — HYMNUS VII. In Natalem sanctae Agnae. →

Expediente

Autor
Beda
Título
Hymni XIII — HYMNUS VI. De Ascensione Domini.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-xiii-hymnus-vi-de-ascensione-domini--beda-9e7ae5
Cita recomendada
Beda, «Hymni XIII — HYMNUS VI. De Ascensione Domini.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-xiii-hymnus-vi-de-ascensione-domini--beda-9e7ae5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.