112.1658C|
Quod chorus vatum venerandus olim,
Spiritu sancto cecinit repletus
In Dei factum genitrice constat
Esse Mariam.
Haec Deum coeli Dominumque terrae
Virgo concepit peperitque virgo,
Atque post partum meruit manere
Inviolata.
Quem senex justus Simeon in ulnis
In domo sumpsit Domini gavisus,
Ob quod optatum proprio videret
Lumine Christum.
Tu libens votis, petimus, precantum,
Regis aeterni genitrix, faveto.
Clara quae celsi retinens Olympi
112.1658D| Regna petisti.
Sit Deo nostro decus et potestas,
Sit salus perpes, sit honor perennis.
Qui poli summa residet in arce
Trinus et unus.