CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Marius Victorinus

Gaius Marius Victorinus · Medieval

Hymni (Marius Victor) — Hymnus II.

latín

Miserere, Domine, miserere, Christe, miserere, Domine, quia credidi in te, miserere, Domine, quia misericordia tua cognovi te.
Miserere, Domine, miserere, Christe: tu spiritus mei λόγος es, tu animae meae λόγος es, tu carnis meae λόγος es. (1142D)
Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Deus et semper vivit Deus, et quia ante ipsum nihil est, a se vivit Deus.
Miserere, Domine, miserere, Christe: vivit Christus, et quia Deus ei generando dedit, ut a semet ipso vivat Christus, quia a semet vivit, semper vivit Christus.
Miserere, Domine, miserere, Christe: quod si a semetipso vivit pater: et patre generante a se vivit Filius, consubstantiale patri est, quod ut semper vivit Filius.
Miserere, Domine, miserere, Christe: animam, Deus, dedisti mihi, anima autem imago vitae est, quia vivit anima in aeternum, vivat et anima mea. (1143A)
Miserere, Domine, miserere, Christe: si ad similitudinem tuam, Deus pater, et ad imaginem Filii homo factus sum, vitam creatus saeculis, quia me cognovit Filius.
Miserere, Domine, miserere, Christe: amavi mundum, quia tu mundum feceras: detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis: nunc odi mundum, quia nunc percepi Spiritum.
Miserere, Domine, miserere, Christe: succurre lapsis, Domine, succurre poenitentibus: quia divino et sancto iudicio tuo quod peccavi, mysterium est.
Miserere, Domine, miserere, Christe: cognosco, Domine, mandatum tuum, cognosco reditum in anima scriptum mea, propero si iubes redire, nostri Salvator Deus. (1143B)
Miserere, Domine, miserere, Christe: diu repugno, diu resisto inimico meo, sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus, tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.
Miserere, Domine, miserere, Christe: Velle mihi adiacet (Rom. VII, 18) , mundum et terras linquere sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo: da fidei pennas, ut volem sursum Deo.
Miserere, Domine, miserere, Christe: iam portas quaero spiritus, quas pandit Spiritus testimonium de Christo dicens, et quid sit mundus docens.
Miserere, Domine, miserere, Christe: Pater qui genitus semper, qui repraesentas Deum, da claves coeli, atque in me vince diabolum, in sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua.

(PL 8 1143B)

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Marius Victorinus · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Hymni (Marius Victor) — Hymnus III. →

Expediente

Autor
Gaius Marius Victorinus
Título
Hymni (Marius Victor) — Hymnus II.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-marius-victor-hymnus-ii--gaius-marius-victorinus-10f532
Cita recomendada
Gaius Marius Victorinus, «Hymni (Marius Victor) — Hymnus II.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-marius-victor-hymnus-ii--gaius-marius-victorinus-10f532.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.