CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — IV. Hymnus de Trinitate.

latín

Verbum Dei Spiritumque legifer in Genesi,
rex David secundo psalmo post tricenum cecinit,
sic uterque Trinitatem unitatis prodidit.

Sapiens, cum genitore sancto suo, Salomon,
plane verbo declaravit, esse Deo Filium,
Verbum scilicet aeternum, corde ejus genitum.

Moysi et Isaiae testis est Psalmographus,
quia [0343A]Filius cum Patre Deus est et Dominus,
nil enim <a> Patre Deo gignitur nisi Deus.

Deum hominem futurum esse, sicut exstitit,
post Psalmistam Isaias liquido perdocuit;
dispensatio salutem illa nobis edidit.

Quodque Deus nasciturus esset matre Virgine,
idem ante Gabrielem jussus est praedicere;
talis porro decet ortus auctorem munditiae.

Legislator Danielque notaverunt terminum,
quando Rex venturus esset exspectatus gentium:
is neglectus perdidit male populum Judaicum.

Summum regem adfuturum pauperem et humilem
ostendit propheta … quasi jam visibilem,
corruit superbus hostis ante cujus faciem.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — III. Prosa de nativitate Domini.Hymni et carmina ecclesiastica — IX. De sancto Lamberto. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — IV. Hymnus de Trinitate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-iv-hymnus-de-trin--fulbertus-carnotensis-01ece8
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — IV. Hymnus de Trinitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-iv-hymnus-de-trin--fulbertus-carnotensis-01ece8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.