(PL 63 0537A)
Decora lux aeternitatis auream
Diem beatis irrigavit ignibus,
Apostolorum quae coronat Principes,
Reisque in astra liberam pandit viam.
Mundi magister, atque coeli Ianitor,
Romae Parentes, Arbitrique Gentium,
Per ensis Ille, Hic per Crucis victor necem
Vitae Senatum laureati possident.
O Roma felix, quae duorum Principum
Es consecrata glorioso sanguine:
Horum cruore purpurata, ceteras
Excellis orbis una pulchritudines. (0538A)
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque iubilatio,
In unitate, quae gubernat omnia,
Per universa saeculorum saecula. Amen.