CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.28

latín

XXVIII.
Ad Marinum Tomacellum
et Petrum Compatrem.

Annos sex novies, Marine, amici
una viximus integello amore;
annos tot pariter quiete et una
terni, Compater, egimus, nec ullas
5
sensit noster amor per haec querelas,
exemplum fidei atque amoris unum.
Hanc mentem, hos animos sibi requirunt
Lucrinae quoque balneationes,
hanc legem et cyathi frequentiores.
10
Quare hoc nunc agite, o mei sodales:
aequatis numeris, tenore eodem,
scyphos tergeminemus et trientes.
Sit triplex acies, triplexque Mavors,
ac Marte in medio, calente rixa,
15
ternas, i, puer, evoca et puellas,
nostram ut calfaciant simul senectam,
quaeque inter pateras, furore in ipso,
pacis commoneant serantque lusus,
interque oscula mollibus labellis
20
includant animae senilis auras,
contingantque animae virentis aura.
Haec est illa, Marine, lenis aura,
flat quae de tenerae sinu puellae,
qua mulcet iuvenum Venus calores,
25
senum et frigida corda confocilat.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.27Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.29 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.28
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-28--iovianus-pontanus-13be1a
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.28», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-28--iovianus-pontanus-13be1a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.