CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.7

latín

Nostrum si titulum, puella, nescis,
Hic est: « Praegravida recedet alvo,
Quae venit vacua; » hoc habet tabella.
Quod vero officium tuum, meumque,5
Quae partes, moneam. Virum ipsa tecum
Adducas validum, ioci peritum,
Cui telum viride et virens iuventa;
Nec tu defueris comes iocanti
Aut ore, aut foemore, aut manu iocisve:10
Nanque et balnea mutuum requirunt.
Nunc ad me venio, meumque munus,
Quod sit, subiiciam. Tibi senex vir
Si sit, nec validus, nec ore gratus,
Nec aptus thalamis torive rebus,15
Mox tibi iuvenis, decens valensque
Qui sit, substituam, salaciorque
Verno passere et albulis columbis,
Cui rubro caput horreat cucullo.
Haec vis est tabullae vigorque fontis.20
Quare si sapies, Marine, cum sis
Effetus, fugies repente Baias,
Vites balnea myrteumque litus,
Elumbis, tremulus, macer, senexque:
Setosum Hectora balneae requirunt.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.6Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.8 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.7
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-7--iovianus-pontanus-889dde
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.7», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-7--iovianus-pontanus-889dde.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.