Donati nostri uestigia prima secutus
Nomine tractato nunc de pronomine dicam,
Non quia sim Prisci dictis contrarius ani,
Sed quod in hoc opere uolo doctrinare minores.
5Causa duplex igitur pronominibus reperitur,
Cur sint inuenta, quarum tibi prima necesse est,
Altera commoditas: nam primae siue secundae
Quae sunt personae pluralia singula siue
Illa necessario nobis inuenta fuere,
10Sicut sunt ego tu cum casibus, illaque uere
Quae sunt alterius personae commoditate
Esse inuenta reor, sicut sunt iste uel ille.
Namque notant de re pronomina semper eadem
Sermonem fieri, quod non de nomine dico.
15Eiusdemque rei sit certa relatio causa,
Demonstratio uel discretio sunt quoque causae.
Nomina enim quamuis quid demonstrent referantue,
Confuse tamen hoc faciunt, pronomina certe.
Et quandoque tamen demonstrant nomina certe.
20At nomen uere tibi significabit usiam,
Et tibi significat pronomen hypostasim ipsam
Dans intelligere, quod sit substantia mere.
Quaeritur et, quare proprio pro nomine poni
Dicatur, cum pro reliquis saepe inueniatur.
25Nobis est super hoc inuenta solutio duplex:
Ponitur in prima dicatur, id est reperitur,
Dicimus in reliqua, quamuis referatur ad illud,
Non tamen idcirco pro nomine ponitur illo,
Nam certum facit hoc, quod per se non facit illud:
30Sic plane et breuiter est quaestio nostra soluta.
Curque sui careat recto, fit quaestio saepe,
Soluitur et uarie, poteris sic soluere primo:
He conuertis in es, si sit conuersio recta,
At si conuertas hi, sic statim facies si,
35At si conuertas, prorsus statim facies is,
Sed neutrum facere uult concidentia uere.
Nec nouit casum sua reciprocatio rectum,
Vel quod apud Graecos emaytoy non habet illum.
Haec pronomina sunt quae primitiua uocantur
40Haec ego tuque sui et ille iste uel ipse uel hic is.
Haec et simplicia sunt dicta modisque duobus:
Primo dicuntur haec simplicis esse figurae,
Hoc quoque respectu Graecorum dicitur esse,
Vel sunt simplicia, quia significatio simplex.
45Haec quoque simplicitas ad possessiua refertur,
Nam persona duplex possessiuis reperitur.
Cetera sed septem deriuatiua uocantur:
Me. tu. suus noster uester nostras quoque uestras,
Quae deriuantur a primorum genitiuis,
50Ac per simplicia fit mentio compositorum.
Quaeritur et, quare pronomina singula tantum
Ponimus in prima persona siue secunda,
Tertia cum per se teneat pronomina plura.
Ac sic soluitur hoc: quia prima secundaque solum
55Obseruare modum dicuntur significandi,
Nam discretiue et praesenter significare
Dicas, quocirca uox uni sufficit una,
Nec si sit praesens semper, tamen est quasi praesens.
Tertia multimode personam significare
60Dicitur et uarie praesens absens prope longe,
Ac ideo plures uoces nanciscitur una,
In sola quoniam fieret confusio uoce.
Iste uel hic tantum demonstrant, isque suique
Haec tantum referunt, demonstrant haec referuntque
65Scilicet ille ipse: Cato currit et ille mouetur,
Ille uel ipse legit, uir currit et ipse mouetur.
Huius et istius est demonstratio distans,
Intellectiua huius et istius est oculata:
"Iste uir, hic animus" sic debet dicere quiuis.
70Contra personam primam contraque secundam
Is non discernit, uox ista sui facit illud.
Cuiuis personae per se bene iungitur ipse,
Quod minime ille facit nisi cum reliquo mediante.
Rem referas, de qua loquitur quis uel meditatur,
75Rem de qua loqueris "uir currit et ille mouetur",
Aut meditans de quo dicas sic "ipse mouetur",
"Sortes qui currit" re et uoce relatio sic fit.
At si quis dicat "semen qui Christus habetur",
Re tantum ad semen, ad Christum uoce refertur.
80Illud idem monstrant pronomina significantque,
At quod demonstrat non significat tibi nomen,
Nil quoque demonstrant aduerbia, sed modo citant.
Prima notitia fit, si demonstratio fiat,
Fitque secunda notitia, quando relatio fiet,
85Cumque relatio fit, fit saepe notitia rerum
Tertia, ceu si quis dicat "qui proelia fecit"
Is de quo prima praecessit mentio facta.
Ipseque quandoque pro non alius reperitur:
Si sic exponas, discretio dicitur esse.
90Ipseque multotiens fore pro melius reperitur:
Si sic exponas, tibi significantia fiet.
Ast ubicunque tibi fit significantia, semper
Si bene quis studeat discretio fiet ibidem.
At non conuertas, quia non conuertitur illud.
95Hic est articulus et pro quidam reperitur,
Vt si quis dicat "hominum stant hi, resident hi".
Hic quoque multotiens pro talis ponitur, ut si
Tu dicas "haec herba meo reuirescit in horto".
Hic quoque demonstrat, quod saepe potest reperiri.
100Deriuatiuis est significatio duplex,
Nam possessoris intrin. persona notatur,
Ast extrinsecus hinc possessio significatur.
Hoc utrumque suus numerum designat utrimque,
Vt "suus illius, suus illorum" bene dicis.
105Sunt tria primae, sed solummodo quinque secundae,
Tertia quinque tenet inflexio, sed duo quarta.
Quaeritur a multis, quare pronomina gentis
Tantum formentur pluralibus a genitiuis.
Huius causa rei sit significatio, namque
110Gentem significant, quae multos colligit in se.
Sed quid obest gentile sui pronomen habere,
Cum sit utrobique numeri dominans utriusque?
Hoc respondemus, quoniam dubitatio causa est,
Nam dicendo "suas" nescis, cuius numeri sit.
115Dicere uel poteris, quod pluralis genitiuus
Sumitur a primo, quocirca non habet illud,
Vel respectiuum quoniam sit siue relatum,
Genti proprietas non ualet haec tribui.
Cuncta uocatiuo careant pronomina casu
120Quattuor exceptis noster nostrasque meus tu.
Cur possessiua quintum teneant sibi casum,
Quaedam quaestio fit, siue hoc possessio siue
Possessor faciat: facit hoc possessio, sed non
Possessor, quoniam possessio tertia semper,
125Possessor uero primae et quandoque secundae,
Alterius quoque personae reperitur, et inde
Ad rem possessam sermonem dirigo, sed non
Ad possessorem: sic soluat quilibet istud.
Curque relatiua quintum pronomina casum
130Non habeant, nostras haec quaestio uentilat aures.
Huius causa rei sit demonstratio quinti,
Per quintumque rei fit prima notitia semper,
Perque relatiuum semper dic esse secundam,
Non primamque rei: patet ergo quod ista repugnant.
135Cur ego non habeat quintum quaeri solet istud:
Nos respondemus, quod prima loqui nequit ad se,
Vel quia personae primae est, contraque secundam
Est discretiuum: quinto sic ergo carere
Debuit obliquo, sibi cum contraria sint haec.