CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Fasti — Liber VI — 30. E C

latín

Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
Pierides, coeptis addite summa meis.
dicite, Pierides, quis vos addixerit isti
cui dedit invitas victa noverca manus. 800
sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi
aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
in qua par facies nobilitate sua.
par animo quoque forma suo respondet; in illa 805
et genus et facies ingeniumque simul.
nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:
laudamus magnas hac quoque parte deas.
nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:
o decus, o sacra femina digna domo!' 810
sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores;
adnuit Alcides increpuitque lyram.

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fasti — Liber VI — 3. B CFasti — Liber VI — 4. C C →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Fasti — Liber VI — 30. E C
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fasti-liber-vi-30-e-c--publius-ovidius-naso-f39fb5
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Fasti — Liber VI — 30. E C», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fasti-liber-vi-30-e-c--publius-ovidius-naso-f39fb5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.