Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
falsus eris: signi causa canenda mihi.
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater 495
carpebant socias Mercuriusque vias;
tempus erat quo versa iugo referuntur aratra,
et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
hos videt, exiguam stabat ut ante casam, 500
atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt',
dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.'
addidit et voltum verbis, iterumque rogavit:
parent promissis dissimulantque deos.
tecta senis subeunt nigro deformia fumo; 505
ignis in hesterno stipite parvus erat:
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,
et promit quassas comminuitque faces.
stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,
et spumat testo pressus uterque suo. 510
dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:
accipit aequoreus pocula prima deus.
quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit
'Iuppiter.' audito palluit ille Iove.
ut rediit animus, cultorem pauperis agri 515
immolat et magno torret in igne bovem;
quaeque puer quondam primis diffuderat annis
promit fumoso condita vina cado.
nec mora, flumineam lino celantibus ulvam,
sic quoque non altis, incubuere toris. 520
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;
terra rubens crater, pocula fagus erant.
verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta:
omne feres.' placidi verba fuere senis:
'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae 525
cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.
huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
"coniugio" dixi "sola fruere meo."
et dixi et servo; sed enim diversa voluntas
est mihi: nec coniunx et pater esse volo.' 530
adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci
constiterant—pudor est ulteriora loqui.
tum superiniecta texere madentia terra:
iamque decem menses, et puer ortus erat.
hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona: 535
perdidit antiquum littera prima sonum.
creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;
ille deae custos, ille satelles erat.
verba movent iras non circumspecta deorum:
'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.' 540
scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi
curva gemelliparae spicula ferre deae;
obstitit Orion. Latona nitentibus astris
addidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.'