Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles
vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
dum canimus sacras alterno carmine Nonas.
maximus hic fastis accumulatur honor.
deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
quid volui demens elegis imponere tantum 125
ponderis? heroi res erat ista pedis.
sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques.
res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti
nomina, iam pridem tu pater orbis eras. 130
hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
moenia, tu dederas transilienda Remo.
te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit, 135
hoc duce Romanum est solis utrumque latus;
tu breve nescioquid victae telluris habebas,
quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet.
tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas;
tu recipis luco, reppulit ille nefas; 140
vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges;
tu domini nomen, principis ille tenet;
te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille;
caelestem fecit te pater, ille patrem.
Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo, 145
et liquidas mixto nectare fundit aquas.
en etiam, siquis Borean horrere solebat,
gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.