Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
fient Parrhasiae sacra relata deae.
nam prius Ausonias matres carpenta vehebant
(haec quoque ab Euandri dicta parente reor); 620
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
ingratos nulla prole novare viros,
neve daret partus, ictu temeraria caeco
visceribus crescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitia nuptas, 625
ius tamen exemptum restituisse ferunt,
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
pro pueris fieri virginibusque iubent.
scortea non illi fas est inferre sacello,
ne violent puros exanimata focos. 630
siquis amas veteres ritus, adsiste precanti;
nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima placatur Postvertaque, sive sorores,
sive fugae comites, Maenali diva, tuae;
altera quod porro fuerat cecinisse putatur, 635
altera venturum postmodo quicquid erat.