CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXIV

latín

[DE VENATORE ET LEONE]

Certamen longa protractum lite gerebant
Venator quondam nobilis atque leo.
Hi cum perpetuum cuperent in iurgia finem,
Edita continuo forte sepulcra vident.
Illic docta manus flectentem colla leonem
Fecerat in gremio procubuisse viri.
Scilicet affirmas pictura teste superbum
Se fieri: exstinctam nam docet esse feram.
Ille graves oculos ad inania signa retorquens
Infremit et rabido pectore verba dedit:
Irrita te generis subiit fiducia vestri,
Artificis testem si cupis esse manum.
Quod si nostra novum caperet sollertia sensum,
Sculperet ut docili pollice saxa leo,
Tunc hominem adspiceres oppressum murmure magno,
Conderet ut rabidis ultima fata genis.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXIIIFabulae (Avianus) — XXIX →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxiv--avianus-45042f
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxiv--avianus-45042f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.