CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — X

latín

[DE CALVO]

Calvus eques capiti solitus religare capillos
Atque alias nudo vertice ferre comas,
Ad Campum nitidis venit conspectus in armis
Et facilem frenis flectere coepit equum.
Huius ab adverso Boreae spiramina prestant
Ridiculum populo conspiciente caput.
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma.
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
Distulit admota calliditate iocum,
Quid mirum, referens, positos fugisse capillos,
Quem prius aequaevae deseruere comae?

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — VIIIFabulae (Avianus) — XI →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — X
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-x--avianus-2a6b4b
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — X», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-x--avianus-2a6b4b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.