CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAvianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — I

latín

[DE NUTRICE ET INFANTI.]

Rustica deflentem paruum iuraverat olim
Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas
Pervigil ante fores, irrita vota gerens.
Nam lassata puer nimiae dat membra quieti;
Spem quoque raptori sustulit inde fames.
Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum
Ieiunum coniux sensit adesse lupa:
Cur, inquit, nullam referens de more rapinam,
Languida consumptis sed trahis ora genis?
Ne mireris, ait, deceptum fraude maligna
Vix miserum vacua delituisse fuga.
Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,
Iurgia nutricis cum mihi verba darent?
Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,
Femineam quisquis credidit esse fidem.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Fabulae (Avianus) — II →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — I
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-i--avianus-711d20
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — I», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-i--avianus-711d20.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.