CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAngelus Politianus

Angelus Politianus · Medieval

Ex Sibyllinis

latín

Ast ubi iam humanae longissima tempora vitae
Orbis agens, annos referet centumque decemque.
Sis, romane, memor (licet alta oblivia tentent)
Sis memor, ut, qua se nimium tiberina coartat
Ripa, feras dis in campo sollemnia sacra. 5
Cum nox atra premit terras tectusque latet sol,
Agnae caprigenumque pecus genitalibus parcis,
Hostia furva utraeque, cadant: tum numina placa
Laeta puerperiis (quod fas fuat) Ilithyias:
Terra suem ferat et scropham sibi fertilis atram. 10
Sed Iovis ante aram candenti corpore tauros,
Luce, feri; nam lux superis gratissima divis:
Iunonis templum nitida cervice iuvenca
Imbuat; atque itidem Phoebus placetur Apollo,
Quem vocitant etiam Solem, latoa propago. 15
Paeanas puerique canant pueraeque latinorum
In templo; sed enim pueri pueraeque seorsum
Concelebranto choros, verum haec sit patrima proles
Matrimaque: at nuptae genibus Iunonis ad aram
Oranto innisae, divamque in vota vocanto; 20
Februa quinetiam vir quisque et foemina, quanquam
Foemina praecipue, accipito. Dehinc aedibus omnes
Primitias vitae, placidis placamina divis
(Qua fas est) et coelitibus portanto beatis.
Ante domi tamen illa memor tibi habeto reposta, 25
Quae dare mox usu liceat poscente virisque
Foemineoque gregi: tum digna sedilia divis
Perque dies iuxta et noctes multesima turba
Complento, et lepidis miscento seria ludis.
Quae tibi si stabili sint omnia condita mente, 30
Cuncta tuo Italiae tellus cunctique latini
Subdent colla iugo et victoris sceptra timebunt.

Sigue explorando

Por su autor
Angelus Politianus · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ex CallimachoGraecorum poetarum epigrammata →

Expediente

Autor
Angelus Politianus
Título
Ex Sibyllinis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ex-sibyllinis--angelus-politianus-6eb576
Cita recomendada
Angelus Politianus, «Ex Sibyllinis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ex-sibyllinis--angelus-politianus-6eb576.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.