CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIuvencus

Iuvencus · Medieval

Evangeliorum libri quattuor — Praefatio

latín

Inmortale nihil mundi compage tenetur,
Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,
Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus,
5Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.
Sed tamen innumeros homines sublimia facta
Et virtutis honos in tempora longa frequentant,
Accumulant quorum famam laudesque poetae.
Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
10Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.
Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,
Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,
Et vertigo poli terras atque aequora circum
Aethera sidereum iusso moderamine volvet.
15Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,
Nobis certa fides aeternae in saecula laudis
Inmortale decus tribuet, meritumque rependet.
Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,
20Divinum populis falsi sine crimine donum.
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
Hoc opus, hoc etenim forsan me subtrahet igni
Tunc, cum flammivoma descendet nube coruscans .
Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus.
25Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor
Spiritus, et puro mentem riget amne canentis
Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.

Sigue explorando

Por su autor
Iuvencus · 53 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Evangeliorum libri quattuor — [Praefatio]In Genesin (Iuvencus) — Cap. I. →

Expediente

Autor
Iuvencus
Título
Evangeliorum libri quattuor — Praefatio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-evangeliorum-libri-quattuor-praefatio--iuvencus-4d1734
Cita recomendada
Iuvencus, «Evangeliorum libri quattuor — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-evangeliorum-libri-quattuor-praefatio--iuvencus-4d1734.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.