Seligit e silvis Arabum lucisque Sabaeis
quos Phoenix ramos ad sua busta paret,
instruit his nidum, nido mox incubat ales,
incubitu flammas excitat inde suo;
5uritur hinc cinerique suo fit et inde superstes,
ipse sibi est ortus, ipse sibi est obitus.
At contra e curis gravioribus atque dolorum
seligit e cumulo quis foveatur amans,
incubat his gaudetque malis fruiturque doletque,
10 hinc moritur, post haec ad sua vota redit.
Ille tamen post mille annos, post saecula dena,
ast hic quoque die nascitur et moritur.