CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Eridanus — VII. Ad Stellam.

latín

Non Alpes mihi te aut vasti maris aequor et ipsae
eripiant Syrtes, nam mihi semper ades.
Mecum de summa specularis litora puppe
et mecum longas isque redisque vias,
5mecum compositis haeres moritura lacertis,
si pontus, si quid saeva minatur hiems,
mecum quoque loco, quicquid fortuna pararit,
quicquid ago, mecum es, nec nisi semper ades;
tu curis solamen ades requiesque labori,
10 et quia semper ades, nil nisi dulce mihi est.
Quod, siquando absis, et te iam, Stella, requiro,
sive dies seu nox, sponte videnda venis.
Nam, cum sol primos effert pulcherrimus ortus,
aurorae in gremio tu mihi mane nites;
15illic purpureasque genas roseumque labellum,
delicias video pectora et ipsa meas,
oraque in ore deae cerno tua: tu mihi rides,
sentio de risu gaudia mille tuo,
ipsa mihi dicis: « iungo mea gaudia tecum;
20 dum loqueris iungo basia nostra tuis ».
Inde, ubi per medium rapitur sol aureus orbem,
aurea te nobis solis imago refert;
illius in radiis video rutilare capillum,
et tua Phoebeo splendet in igne coma;
25quacumque aspicio, lux te mihi, tu mihi lucem
offers, nec sine te luxve diesve mihi est.
Tandem, ubi sidereis nox advenit acta quadrigis
clarus et occiduo Vesper in orbe nitet,
ora refert tua nunc mihi candida lucidus Hesper,
30 in Veneris specto te recubare sinu;
hic risum illecebrasque tuas, hic oscula nosco
lususque et gratis abdita signa notis,
inque tuis oculis figo mea lumina et usque
admoveo collo brachia lenta tuo.
35Tum nova me, vetus ipsa tamen, subit ante voluptas
praeteritique memor mens favet ipsa sibi ;
mox sopor irrepit membris, sopor ultima praebet
gaudia teque meo collocat ipse sinu,
amplectorque tuis innexus et ipse lacertis:
40 sic nullum sine te tempus et hora mihi est.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eridanus — VII. Ad citharoedos.Eridanus — VIII. Ad Thelesinam de pudore. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Eridanus — VII. Ad Stellam.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eridanus-vii-ad-stellam--iovianus-pontanus-18f462
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Eridanus — VII. Ad Stellam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eridanus-vii-ad-stellam--iovianus-pontanus-18f462.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.