CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Ovidius Naso

Publius Ovidius Naso · Medieval

Epistulae ex Ponto — Liber III — Ad amicos

latín

Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti
iamque pudet vanas fine carere preces.
Taedia consimili fieri de carmine vobis,
quidque petam, cunctos edidicisse reor.
Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis 5
charta sit a vinclis non labefacta suis.
Ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra quam rapit amnis eam.
Quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
talia peccandi iam mihi finis erit. 10
Nec gravis uxori dicar, quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
Ductus ab armento taurus detrectet aratrum 15
subtrahat et duro colla novella iugo.
Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.
Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat! 20
Spem iuvat amplecti, quae non iuvat inrita semper,
et, fieri cupias si qua, futura putes.
Proximus huic gradus est bene desperare salutem
seque semel vera scire perisse fide.
Curando fieri quaedam maiora videmus 25
vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.
Cur ego concepi Scythicis me posse carere
finibus et terra prosperiore frui? 30
Cur aliquid de me speravi lenius umquam?
An fortuna mihi sic mea nota fuit?
Torqueor en gravius repetitaque forma locorum
exilium renovat triste recensque facit.
Est tamen utilius studium cessasse meorum 35
quam, quas admorint, non valuisse preces.
Magna quidem res est, quam non audetis, amici,
sed si quis peteret, qui dare vellet erat.
Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,
fortiter Euxinis inmoriemur aquis. 40

Sigue explorando

Por su autor
Publius Ovidius Naso · 268 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistulae ex Ponto — Liber II — SalanoEpistulae ex Ponto — Liber III — Ad amicum celato nomine →

Expediente

Autor
Publius Ovidius Naso
Título
Epistulae ex Ponto — Liber III — Ad amicos
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iii-ad-amicos--publius-ovidius-naso-47e01e
Cita recomendada
Publius Ovidius Naso, «Epistulae ex Ponto — Liber III — Ad amicos», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistulae-ex-ponto-liber-iii-ad-amicos--publius-ovidius-naso-47e01e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.