Audio quod studium sacros tibi nosse poetas
Ceperit, alme pater. Dulcis labor, ardua cura!
Gratulor et laudo: quid enim solatia vite
Plura fatigate, quid ve otia tanta dedisset?
Haud equidem me fallit amor, scio quanta sub antris
Aoniis inventa quies mundique procellis
Iactato quotiens rupes Eliconia portum
Obtulerit latebrosa michi. Nec nomine vatis
Glorior archanis tremulum miscere choreis
Pyeridum Phebique gradum, sed amena videndi
Me tulit huc pregrandis amor. Tu quantus in altis
Parnasi potes esse iugis, nisi cepta relinquis!
Iam tibi serta novem studio certante sorores
Laurea texentes video, iam vertice rubro
Frondis honorate viridem pendere coronam,
Carmine romano graiaque ornante poesi.
Iam nemus omne tibi reboat, tibi concinit unda
Cyrreo de fonte cadens, tibi pulcer Apollo
Corripit auratam citharam pedibusque manuque
Tellurem nervosque ferit; cantare vicissim
Ne pudeat, comitemque novum plaudentibus offer,
Neu te vulgus iners, neu pervulgata retrorsum
Mendaces mentita ferat te fama poetas.
Ludimus et vario tegimus speciosa colore,
Quo vulgus penetrare nequit, iuvat alta profundis
Occuluisse locis, ne forte iacentia passim
Vilescant, magno quesitum quippe labore
Carius inventum est. Imis quod terra cavernis
Abdiderat, venit in lucem preciosius aurum;
Dulcius ignoto iacuit que littore iaspis
In digitos translata micat: sic blandius ether
Post nebulas pluviamque nitet, sic, nocte fugata,
Expectatus adest et gratior aspicitur sol.
Ergo age, propositum, qua fert novus impetus, urge,
Et studiis incumbe sacris, ubi lucida veri
Effigies alte latitat, quam spiritus acris
Eruet ingenii sensim, scissaque parumper
Nube per obstantes cernet radiare tenebras.
Hoc iter ingresso, magnum tibi munere parvo
Auxilium conferre velim: transmittitur ergo
Servius altiloqui retegens archana Maronis.
Suscipe tranquillus, nec iam variante senecta
Lurida permoveat facies vel turpis amictus.
Frons decet ista senem. Dabit hic tibi semina rerum
Pauca, sed immensam segetem, si rite colantur,
Temporibus latura suis. Si parva lucerne
Flamma valet monstrare viam sub tempore noctis,
Unda vel exigui rapidam compescere fontis
Estivo fervore sitim, non vilia forte,
Non inamena, pater, munuscula nostra putabis.