IN nomine sanctae et individuae Trinitatis, et sanctae Mariae semper virginis, STEPHANUS, sedis apostolicae summus episcopus, servus servorum Dei, fratribus ac filiis nostris per universum orbem terrarum in fide catholica degentibus.
Notum cupimus esse omnibus tam praesentibus quam futuris qualiter filius ac frater noster, divina annuente clementia, Gerardus abbas nobis innotuit de monasterio Broniensi, quod in melius reformavit 132.1053C| et restauravit in honore sanctae Dei Genitricis semper virginis Mariae, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, et sancti Joannis Baptistae.
Post vero multorum sanctorum pignora, congregavit ibi corpus etiam sancti Eugenii martyris, archiepiscopi Toletanae sedis, discipuli, et ordinati sancti Dionysii archiepiscopi, et cum magna reverentia et honore inibi attulit: haereditatem quoque propriam tam in agris quam in mancipiis, et in omnibus jure haereditario adjacentibus, devote ac voluntarie ad praefatum dedit monasterium.
Postquam autem nobis indicavit, provolutus pedibus nostris, petiit quatenus auctoritate apostolorum Petri et Pauli malediceretur omnis qui de eorum monasterio aliquid conaretur, tam de reliquiis 132.1053D| sanctorum quam de vestimentis, et libris, et de territoriis auferre, atque de mancipiis, vel de aliis quibuslibet rebus quas nunc habet sibi datas, vel ultra possit Dei misericordia obtinere.
Hoc quoque magnopere expetiit, ut eodem constringantur anathemate quicunque privilegium, quod de eodem loco et monasterio jam regia magnificentia et imperialis sanxerat auctoritas, aliquatenus praesumeret infringere.
Scilicet, ut nullus episcopus, nullus comes, nullus advocatus, nullus judex publicus, nec quilibet ex judiciaria potestate in Ecclesia, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii praesumat ingredi, aut ad causas audiendas aut precaturas 132.1054A| faciendas, aut freda, vel tributa, aut obsonia quaelibet exigenda, vel mansiones aut silvas vel paradas faciendas aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ad ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus.
Sed liceat memorato Dei servo Gerardo suisque successoribus res praedicti monasterii cum monachis suis sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere, et ordinare, absque cujuslibet arbitri communione, nisi ipso abbate et suis monachis id rationabiliter fieri petentibus.
Hoc quoque firmari expetiit nihilominus, ut eadem 132.1054B| damnetur maledictione quicunque locum ipsum et loci incolas infra suos terminos hostili incendio, vel caede, aut aliqua injusta oppressione praesumpserit aliquatenus depopulari vel infringere.
Astantibus igitur episcopis et confratribus hujus sanctae Romanae sedis, et consentientibus, petitionem famuli Dei Gerhardi apostolica auctoritate firmari decrevimus.
Igitur auctoritate Patris et Filii, et Spiritus sancti et sanctae Mariae semper virginis, Dei genitricis, et omnium coelestium virtutum, et sancti Joannis Baptistae, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Eugenii martyris ejusdem loci patroni et provisoris, sanctorum quorum reliquiae inibi sunt, 132.1054C| simulque omnium sanctorum quorum nomina scripta sunt in libro vitae, excommunicamus, anathematizamus, damnamus omnes qui horum quidpiam, quae de immunitate et libertate Broniensis Ecclesiae et loci praelibata sunt, irritum fecerint, vel infregerint, nisi resipuerint, et poenituerint, et ab abbate et fratribus ejus veniam promeruerint, et de caetero emendaverint.
At vero qui observator exstiterit hujus nostrae praeceptionis et regiae sanctionis, gratiam, et misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur.
Ego Castorius notarius regionarius, et scriniarius sanctae Romanae Ecclesiae, corroborante apostolica auctoritate, et sancto papa Stephano suggerente, 132.1054D| recognovi.
Signum Domini Stephani papae gloriosi.
Data V Kal. Maii, anno ab Incarnatione Domini . . .
Actum Romae feliciter, amen.
Ego Leo sanctae Romanae Ecclesiae archipresbyter, rogante domino nostro Stephano, subscripsi, amen.
Ego Valentianus episcopus subscripsi, amen.
Ego Agapitus episcopus ipso jubente subscripsi, amen.
Ego Emerentianus episcopus subscripsi, amen.
Ego Simphorianus episcopus subscripsi, amen.
Ego Liberius episcopus subscripsi, amen.
Ego Laurentius episcopus subscripsi, amen.
132.1055A| Ego Florentius episcopus subscripsi, amen.
Ego Gregorius episcopus subscripsi, amen.
Ego Gaudentius episcopus subscripsi, amen.
Ego Clementianus subscripsi, amen.
Ego Urbanus episcopus jussu domini Stephani papae, subscripsi, amen.
Hilduinus Mediolanensium archiepiscopus subscripsit, amen.
Wido Placentinensis episcopus, subscripsit, amen.
132.1056A| Petrus Cumensis episcopus subscripsit, amen.
Richuinus Stratburgensis episcopus subscripsit, amen.
Rotherus Treveris archiepiscopus subscripsit, amen.
Benedictus Metensis episcopus subscripsit, amen.
Richarius Leodicensis episcopus subscripsit, amen.
Stephanus Cameracensis episcopus subscripsit, amen.