CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Epigrammata (PL 087) — Versus Hartmanni ad suscipiendum regem.

latín

Suscipe clementem, plebs devotissima, regem,
Ducque canens Galli tecta sub alta pii.
Jam benedicte veni, rector dignissime mundi,
Dextera te Christi, protegat arce poli,
Actibus in cunctis tibi prospera cuncta superne
Proveniant, votis et sine fine piis.
Hoc nos instanter rogitamus pectore fido,
Hoc petimus omnes, nocte dieque simul.
(0044A)Te nobis blandum dederat dilectio Christi,
Qui nosmet tanta sedulitate foves.
Insita te nobis bonitas et sancta voluntas
Ante dedit charum quam quoque visus eras.
Cernere nunc faciem liceat virtute nitentem,
Optio quod nostra saepe cupita fuit.
Rex Dominus regum factor, rectorque potentum
Qui de terreno praetulit imperio.
Hic te confortet semper, virtute polorum,
Et secum regno laetificet supero.

Waldrammi, decani.

Rex benedicte, veni, visens habitacula Galli
Othmari tectis accipienda sacris.
Istud sanctorum concludit millia templum,
(0044B)Quam subiens aedem, experiaris opem.
Jugiter ista suis se servet turba sub alis,
Cujus relliquias haec tenet aula pias.
Francia te Suevis, o rex, direxit alendis,
Jam pecuare tuum pasce diu viduum.
Noricus, et Sclavus, Bemanus, Saxo, Toringus,
Corde manent alacri te dominante sui.
Occiduae gentes, Hispania, Gallia triplex,
Se studeant propere sub tua sceptra dare.
Italiae populus diverso sanguine mistus
Ad te pigmentis palliolisque ruat.
Ebrus, Thermoodon, Thrax, Nuchul, Bosphorus, Ufens,
Sumant maxillis jam tua frena suis.
Hos inter populos nostri miserere, monarcha.
Commonitus fido a Salomone tuo.
(0044C)Fias placatus nobis, maneasque misertus,
Quos stirps Scottorum suasit in hanc eremum.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (PL 087) — Versus ad solemnem per campos et montes processionem de reliquiis sancti Galli, ibi tum praesentibus, ex eodem.Epigrammata (PL 087) — Versus HARTMANNI monachi Sancti Galli. Ante Evangelium canendi. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Epigrammata (PL 087) — Versus Hartmanni ad suscipiendum regem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pl-087-versus-hartmanni-ad-suscipien--notker-balbulus-d43f61
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Epigrammata (PL 087) — Versus Hartmanni ad suscipiendum regem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pl-087-versus-hartmanni-ad-suscipien--notker-balbulus-d43f61.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.