CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Epigrammata (PL 087) — De sancto Magno.

latín

Carmina nunc festis psallamus rite choreis,
Obvia laetantes pectora qui ferimus.
Aurea jam resonent redimitis carmina bombis,
Quae variis mistim vocibus aura ferat.
Nil sic perspicuum poterit vox clara referre,
Ut decet in tali nunc patris obsequio.
Sic devota tamen pandamus ora, canentes,
Pectore de puro hos referendo sonos.
Istuc jam properans Domini delecte propinqua,
(0047B)Quo tibi condigna corporis aula nitet.
Hic tibi perpetuis resonent concentibus aedes
Ossibus et sacris semper habetur honos.
Dum laeti famuli celebrant hic festa benigni
Laudibus instantes nocte, dieque tuis.
Laetus ob hoc nostros blandusque invisito fines,
Atque pius servis auxiliare tuis.
Jam nunc servitiis famulum consuesce tuorum
Prosper et hunc vultum flecte serene tuum.
Dirige corda pius, et tempora dirige nostra,
Atque dies laetos ducere da famulos.
Ut semper valeant tibimet cantare quieti,
Te quoque coelesti cernere luce poli.
Sternere supplicibus isthaec modo patria notis,
(0047C)Et venerans tanti suscipe membra viri.
Ipsas omnigeno decorans cum flore plateas
Lumina perpulchris obvia lampadibus.
Adveniunt pariter, nec non comitantur eumdem
Perspicui fratres, angelici proceres.
Qui sancti feretrum circumvolitando beatum
Alarum expansu undique membra tegunt.
Inde Columbanus noster Pater atque magister
Alpibus excursis acriisque viis.
Hic aderit praesens, alacrisque ad gaudia tanta
Agmina conjungit consociata simul.
Conjunguntur ei celeres, gressusque fatigant,
Tres quoque Francorum Scotigenae pariter.
Quos volitans fama asciscens ad gaudia tanta,
Unitos tulerit dulcibus obsequiis.
(0047D)Obvius hinc proprios Gallus producit alumnos,
Longius occursu approperans rapido.
Hunc circum medium numerosis coetibus auctus
Densatur nitidus coelicolum populus.
Omnes qui pariter sancta de voce salutat,
Et proprios Lares Magne subire rogat,
Ut quos aetherei retinet communio templi,
Hic quoque consortis jungat honoris amor.
Interea Othmari praestabit cura beati,
Mansio constructa quoque parata fiat.
Ut nihil displiceat venietis hospitis ori,
Omnia splendenti sed niteant facie.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (PL 087) — De sancto Joanne evangelista.Epigrammata (PL 087) — De Spiritu sancto, anonymi. (Ex vetustissimi codice.) →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Epigrammata (PL 087) — De sancto Magno.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pl-087-de-sancto-magno--notker-balbulus-cd1181
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Epigrammata (PL 087) — De sancto Magno.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pl-087-de-sancto-magno--notker-balbulus-cd1181.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.