Vita sanctorum, via, spes, salusque,
Christe, largitor probitatis, atque
Conditor pacis, tibi voce, sensu
Pangimus hymnum.
Cujus est virtus manifesta, totum
Quod pii possunt, quod habent, quod ore,
Corde vel factis cupiunt amoris
(0049B)Igne flagrantes.
Qui tua sanctum pietate Gallum
Indicem lucis superae dedisti
Ejus ut docti monitis tenebras
Mente fugemus.
Hic ad exemplum volucris canorae
Actibus sese prius excitavit,
Ut quod ingessit vigor instruentis
Vita probaret.
Qui potens verbo, venerandus actu,
Semper aeternis inhians lucellis,
Plura virtutis meruit supernae
Signa patrare.
Quaesumus, mundi sator et Redemptor,
Ut sacris ejus meritis tueri,
(0049C)Hanc velis plebem, tribuens quod optat
Corde benigno.
Temporum pacem, fidei tenorem
Languidis curam, veniamque lapsis,
Omnibus praesta pariter beatae
Munera vitae.
Ne quibus tanti dederas patroni
Prima provisor documenta clemens,
Illius sacram patiaris unquam
Defore curam.
Hujus obtentu licet actitari,
Iste ne laudem tibi summe rerum
Rector acceptam, locus expedire
Cesset in aevum,
Hoc Patris proles, Pater hoc benigne.
(0049D)Spiritus praesens, hoc uterque compar,
Nunc et aeterno facias perenni
Pariter saeclo.