Praesentis festi gaudia,
Aeterna luce splendida,
(0053B)Ita pandit Ecclesia,
Sub Jerusalem specie,
Quae jacebat in tenebris
Per primi culpam hominis.
Surge, etc., gloria Domini super te orta est
De virginali utero,
Obumbrante Paraclito,
Teste vatum praeconio.
Quia ecce tenebrae operient, etc.
Judaea enim perfida,
Peccatis obscurissima,
Contempsit haec praesentia,
Coelestis regni lumina.
Super te autem orietur Deus.
(0053C)Cujus ortu tripudians
Angelorum symphonia,
Sub noctis canticinio
Dulci deprompsit organo.
Et ambulante, etc.
Stella ducente praevia
Ad pueri cunabula,
(0054A)Ubi lactat puerpera
Ipsum qui regit saecula.
Leva, etc., venerunt tibi.
Ut fidei per gratiam
Provehantur ad gloriam.
Filii tui de longe, etc
Supremi Regis gratia,
Qui praeconum instantia
Ex quadro mundi latere
Intra sinum Ecclesiae
Multos in fide colligit,
Et coeli cives efficit.
Tunc videbis, etc., omnes de Saba venient.
Cum myrrha imputribili
Ad sepulcrum Domini,
(0054B)Cum Deus et rex gloriae
Adoratur in homine.