CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 74. ad Sextum

latín

Non mihi divitias Priami peto, Sexte, Mide ve,
Sed tamen et dici dives et esse volo.
Dives erit vulgo quisquis nummatus habetur;
Stoicus at poterit dives habere nihil.
5 Nos aliter volumus, nos inter utrunque volamus:
Nec volo quod modicum est nec volo quod nimium est
Dent mihi mentis opes superi corpusque salubre
Castaque sit coniunx, leta decensque mihi.
Sat fuerit parvi si sim possessor agelli,
10 Sufficiat vite qui dare cuncta mee.
Parva domus, tantum pellat que frigus et imbres
Et quam cum musis querat Apollo novem.
Tum felix, tum dives ero, tum, Sexte, beatus
Eiusdem socius si mihi mentis erit.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 73. que faciant beatitudinem in terrisEpigrammata (Piccolomini) — 75. ad Petrum Noxetanum →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 74. ad Sextum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-74-ad-sextum--pius-ii-8ca1a3
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 74. ad Sextum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-74-ad-sextum--pius-ii-8ca1a3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.