CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 60. in Cortonensem Episcopum

latín

Pastor in etrusca pendentis rupe Cortone,
Qui populis frenum ponere uoce soles,
Magna tibi est, fateor, servati fama Boeti
Nec minor est menti quod sua dicta tenes.
5 Cur tamen hun vendis, cum te vexare Panormi
Nulla queat vivo presule cura cibi?
Vende prius vestes et mulam vende rebellem:
Possideat vatem nulla taberna tuum.
Non minor hic Seneca est, Lucanum quere sub isto:
10 Cur abeat pluteis tanta minerva tuis?
Nuper et hic una dum mecum nocte fuiset,
"Proh!" dixit "nostin qui meus est dominus?"
Cum retuli "nosco", "uah! Quantum decidit" inquit;
"Nam scio quod me vult vendere nescio cui."
15 Sic ait et lachrimis vultum madefecit obortis
Et fieri pro se verba rogavit inops.
Nescio quid dicam. Qui dia poemata vendit
- hoc tantum dicam - creditur esse miser.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 6. in iuristam maledicumEpigrammata (Piccolomini) — 61. ad eundem →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 60. in Cortonensem Episcopum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-60-in-cortonensem-episco--pius-ii-4af74c
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 60. in Cortonensem Episcopum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-60-in-cortonensem-episco--pius-ii-4af74c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.