CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 49. de menstruo

latín

Menstrua quid faciant si quis muliebria queris,
Accipe Democriti phisica uerba mei.
Contacte his fruges subito moriuntur et herbe,
Omnibus et fetus deficit arboribus;
5 Musta suum perdunt et odorem tristis aceti
Suscipiant, ferrum nigra rubigo subit
Eraque mutantur, rabiem canis induit atque
Limphaticos reddit morsibus inde suis.
Est lacus in terris nomenque Asfaltides illi,
10 Menstrua quem possunt reddere sola uium;
Nanque tenax illic sequitur lentumque bitumen
Nauigia et nullas desinit ire rates;
At, si fila feras madido polluta cruore,
Spargitur et scissa mox tabe reddit iter.
15 Ipsa etiam mulier, tali dum lege tenetur,
Creditur intuitu posse nocere suo.
In speculo res ipsa patet; nanque emula uirtus
Perditur et clarus effugit inde nitor.
Illa tamen uirtus Helene est quod sidera uertit,
20 Que bonus et doctus nauta timere solet.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 48. puella in amatoremEpigrammata (Piccolomini) — 5. in mundum →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 49. de menstruo
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-49-de-menstruo--pius-ii-907744
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 49. de menstruo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-49-de-menstruo--pius-ii-907744.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.