CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 37. epytaphium Martini Pape Quinti

latín

Roma uirum fecit, sed me Constantia papam
Deque columnensi sanguine cretus eram.
Oddo, mihi dum uita fuit priuata, uocabar,
Martinus, postquam presul in Vrbe fui.
5 Bis septem sedi Petri sub sede per annos,
Ditaui patriam meque meosque simul.
Dum uixi, pax tuta fuit, periere tyranni
Braccius et quisques insidiosus erat.
Nunc lateranensi iaceo tumulatus in ede,
10 Ossa tamen, non hic nunc animam repetas.
Siste, oro, qui transis, et de me presule disce
In commune uiris omnibus esse mori.
Crimina sic fugies, celi sic tecta requires,
Non, ut ego, uanas accumulabis opes.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 36. in maledicum poetamEpigrammata (Piccolomini) — 38. ad Marianum →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 37. epytaphium Martini Pape Quinti
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-37-epytaphium-martini-pa--pius-ii-a4eaf0
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 37. epytaphium Martini Pape Quinti», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-37-epytaphium-martini-pa--pius-ii-a4eaf0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.