CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 17. ad eundem

latín

Vsque adeo uanum referunt Demosthena quidam,
Gestiret uetule ut laude ferentis aquam
Atque illo se se priuari nolle susurro
Diceret. En non me gloria laudis agat.
5 Stoici de famam temnunt: cur nomina libris
Inscribunt: Senece hoc siue Catonis opus?
Virtutis precium laus est et gloria magne
Nec bonus est, quem non tangat honoris amor.
Se tamen expendat ius est et ponderet hic se,
10 Quisquis amat laudis tempora longa sue.
Theseus Alchide cedat, Patroclus Achilli
Nec uelit hectoreum nomen habere Paris.
Sic mihi tu, Gaspar, si uis dare nomina, da que
Dicere Virgilius non queat: hec mea sunt.
15 Namque genus probri turpisque notaminis instar
Virtuti laus est non sociata sue.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 16. ad Gasparem NovariensemEpigrammata (Piccolomini) — 17. epytaphium Ciceronis →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 17. ad eundem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-17-ad-eundem--pius-ii-ed3624
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 17. ad eundem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-17-ad-eundem--pius-ii-ed3624.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.