CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Epigrammata (Piccolomini) — 12. Ludovicus ad Hyspilam

latín

Nulla mihi argenti sunt munera, nulla uel auri,
Nulla mihi gemma est, purpura nulla mihi.
Quid facimus? Quo te uenerabimur, Hyspila, dono?
Nil tibi quod donet pauper amator habet.
5 Accipe quod multo reputes prestantius auro,
Namque meum totum do tibi, sume, animum.
Queque uoles faciet. Si iusseris, ibit in ignem;
Si sit opus, pro te stat sibi uelle mori;
Si non sum facie, si non sum corpore amandus,
10 Attamen officio sum bonus atque fide;
Te si forma dedit cunctas superare puellas
Et similem Veneri reddidit atque Helene:
Pone tamen fastum; nam furtim labitur etas:
Nulla iuuentutis gloria firma satis.
15 Accipe me, serua, miserere fidelis amantis;
Nam melius nil est quam pietatis opus.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Piccolomini) — 10. ad Galeazium cur opes expetanturEpigrammata (Piccolomini) — 13. idem ad quadratum →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Epigrammata (Piccolomini) — 12. Ludovicus ad Hyspilam
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-piccolomini-12-ludovicus-ad-hyspilam--pius-ii-71a7b5
Cita recomendada
Pius II, «Epigrammata (Piccolomini) — 12. Ludovicus ad Hyspilam», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-piccolomini-12-ludovicus-ad-hyspilam--pius-ii-71a7b5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.