CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 359. AD EUNDEM EPISCOPUM

latín

Unde mihi hoc, quod me sic diligis optime praesul?
Nempe tua id solum de pietate venit.
Nil ego promerui, tibi quippe alienus, et ante
Ignotus; tu me vis tamen esse tuum.
Tu legis et laudas, tu carmina nostra tueris,
Tu patrio externum solus amore foves.
Nec satis est quod me, ipse pia complectere cura,
Ut veniam tota clarus in urbe, facis.
Nec dubitas sacri mihi conciliare favorem
Principis, et per te, nos Leonellus amat.
Vir bonus est, meritis qui scilicet aequa rependit,
Omnia qui dat ubi nil merui, Deus est.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 358. DE EPISCOPO MUTINENSIEpigrammata (Pannonius) — 363. DE ELECTIONE MATTHIAE REGIS HUNGARIAE →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 359. AD EUNDEM EPISCOPUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-359-ad-eundem-episcopum--ianus-pannonius-624720
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 359. AD EUNDEM EPISCOPUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-359-ad-eundem-episcopum--ianus-pannonius-624720.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.