Hoc mihi Marcellus, sacri quod vatibus aevi,
Pollio, Maecenas, et Proculeius erant.
Hoc ego Marcello, quod Xerxi Choerilus olim,
Quod tibi nescio quis, perfide Sulla, fuit.
Hoc modicum est, inquis; nihilo tamen esse videtur
Maius, nam nihilo quid minus esse potest?