CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.

latín

Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
Atque inter mensas ire, redire suas;
Excipere hos illos, et tota surgere cena
Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
Quae te si iubeat rex dominusque, neges?

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-cbb4a7
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-cbb4a7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.