Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia velle? -
Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.