CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.

latín

Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
Et dare quae faciles vix tribuere dei,
Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
Temporibusque malis ausus es esse bonus.

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-393bf0
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-393bf0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.