CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.

latín

Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
Nec tantum nugis serviet ille meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
Sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
Incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← ApophoretaEpigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-9a42d4
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-9a42d4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.