CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.

latín

Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
Cenandum quotiens iam videt esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,
Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
Illinc Pompei dona nemusque duplex.
Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo,
Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,
Si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-87828c
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-87828c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.