CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIldephonsus Toletanus

Ildephonsus Toletanus · Medieval

Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — V. Aliud pro sancto Leandro, et Massona Metropolitanis, hoc Emeritensi, illo vero Hispalensi.

latín

Leander Pater excellens, quem suscipit Aether
Laudibus ornatum, conspicuum titulis:
Incus Arianae gentis, medicator et idem,
Doctor Isidori, quem generat Domino.
(0325C)Tu quoque ter felix, Meritensis gloria terrae,
Mausona, consilio, pectore note, fide.
Ambo pares animis, pietate et laudibus ambo,
Inque domo magni murus uterque Dei.
Vicistis tolerando minas animumque rebellem
Regis: eum sceleris poenituisse ferunt.
Vos soboli regis biforem reserastis olympum;
Per vos alter enim martyr ad astra volat,
Alter et ad roseas emergit luminis auras,
Et qua luce caret, tunc jubar ejus habet.
Vos memorant genti Gothicae tribuisse salutem:
Linquit et invisum dogma, piumque tenet.
Vos merito victrix laurus, sequiturque perennis
Gloria, tot meritis debita magnificis.
Semper vester honos, atque inclyta fama manebit,
Vosque canent populi, sed magis astra canunt.
Estis enim aeterna praecincti tempora fronde
Inter doctores splendidiore loco.

Sigue explorando

Por su autor
Ildephonsus Toletanus · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — IX. Ad sanctam Leocadiam virginem et martyrem.Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — VI. Ad sanctissimum virum et doctorem Fulgentium. →

Expediente

Autor
Ildephonsus Toletanus
Título
Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — V. Aliud pro sancto Leandro, et Massona Metropolitanis, hoc Emeritensi, illo vero Hispalensi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-hildefonsus-toletanus-v-aliud-pro-sa--ildephonsus-toletanus-b5e6a6
Cita recomendada
Ildephonsus Toletanus, «Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — V. Aliud pro sancto Leandro, et Massona Metropolitanis, hoc Emeritensi, illo vero Hispalensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-hildefonsus-toletanus-v-aliud-pro-sa--ildephonsus-toletanus-b5e6a6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.