CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIldephonsus Toletanus

Ildephonsus Toletanus · Medieval

Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — Epigramma primum.

latín

(0323D)
Lucae sacravit supplex Evantius aedem,
Cui Nicolaus erat nobilis ipse pater.
Lucia nostra parens; soror et Evantia, frater
Eugenius praesul hujus et urbis amans.
Lazarus a genitrice mea recta optima pauper
Accipit hospitibus, pauperibusque domum.
Quin avia illustri de sanguine nata Gothorum,
Templa simul Marco sancta Blesilla facit.
Quin ejus soboles Nicolaique Evantia, conjux
Ophilonis amans, et venerata Deum;
Templa superba Petro sub moenibus erigit urbis,
Auget item redditus, complet honore domum.
Hic Ophilo regis soboles fuit Athanagildi,
Atque meus genitor frater item Stephanus.
(0324D)Coenobium Eulaliae rex Athanagildus et aedem,
Noster avus, Justae sed prius instituit.
Vir fuit iste pius, nulli pietate secundus:
Sed clam propter eos qui viguere Gothos.
Sebastianus habet templum regnante Liuva
Urbe sub; at reparat Ervigius Mariae.
Quin tamen aedificat rex Constantinus eidem,
Toletique domus tertia sacra fuit.
Vivite magnificis tecta assurgentia divis,
Qui regitis vestro moenia praesidio.

Sigue explorando

Por su autor
Ildephonsus Toletanus · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — Aliud epitaphium in laudem sancti Isidori, ex illius vita a Tudensi, ut creditur, scripta.Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — II. De hospitio a parentibus suis aedificato. →

Expediente

Autor
Ildephonsus Toletanus
Título
Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — Epigramma primum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-hildefonsus-toletanus-epigramma-prim--ildephonsus-toletanus-c5f8f5
Cita recomendada
Ildephonsus Toletanus, «Epigrammata (Hildefonsus Toletanus) — Epigramma primum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-hildefonsus-toletanus-epigramma-prim--ildephonsus-toletanus-c5f8f5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.